Рет қаралды 10,535
Fidem, quam corde credimus, ore autem dicamus: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium et invisibilium Conditorem.
Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula, Deum ex Deo, Lumen de Lumine. Deum verum ex Deo vero, natum non factum, Omousion Patri, hoc est, eiusdem cum Patre substantiæ, per quem omnia facta sunt, quæ in cælo, et quæ in terra.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cælis, et incarnatus est de Spiritu Sancto natus ex Maria Virgine, et homo factus est. Passus sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum vivificatorem, et ex Patre et Filio procedentem. Cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Expectamur resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi.
Amen.