Рет қаралды 15,870
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Factum est in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto, ut de scriberetur universus orbis. Hæc descriptio prima facta est præside Syriæ Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilæa de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore prægnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio, quia non erat eis locus in deversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: «Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio». Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium: «Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonæ voluntatis».