Рет қаралды 6,990
O filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie.
R. Alleluia
Ex mane prima Sabbati
ad ostium monumenti
accesserunt discipuli.
R. Alleluia
In albis sedens angelus
praedixit mulieribus:
In Galilaea est Dominus.
R. Alleluia
Discipulis astantibus,
in medio stetit Christus,
dicens: Pax vobis omnibus.
R. Alleluia
Vide Thoma, vide latus,
vide pedes, vide manus,
noli esse incredulus.
R. Alleluia
Beati qui non viderunt
et firmiter crediderunt;
vitam aeternam habebunt.
R. Alleluia
In hoc festo sanctissimo
sit laus et iubilatio:
benedicamus Domino.
R. Alleluia
Ex quibus nos humillimas
devotas atque debitas
Deo dicamus gratias.
---
This hymn was written by Jean Tisserand, O.F.M. († 1494).