Tam Varia et perbona acroamata tua sunt, magistra.
@anatolychuryakov258825 күн бұрын
Plurimas gratias tibi ago carissima magistra pro narratio istae fabulae celebris
@gabrielroriz2707 ай бұрын
Gratias tibi, magistra Irene. Ea fabula valde placuit mihi.
@catherinemcmillan611110 ай бұрын
Mihi valde placet :-) Gratias!
@fvry4028 ай бұрын
Quid puto de hac fabula, carissima magistra, si dicere mihi licet, verbis careo dictu, quam incredibilis sit haec historia, paene non credere possum talia accidere in mundo nostro, valeas atque gratias maximas....
@SaturaLanx8 ай бұрын
Eugepae, gratias!
@marthad897511 ай бұрын
Optime, mihi valde placet!! Intellēxī 🙂
@rickrockybalboa2 ай бұрын
Muito legal
@binabina444511 ай бұрын
Loved this. A transcript would be awesome.
@julianholton222311 ай бұрын
Here you are. I let Irene correct my mistakes. Salvēte! Ego sum Irene, magistra linguae Latīnae. Bene vēnistis apud Saturam Lancem! Hodiē fābulam nārrāre volō. Haec fābula nōtissima est et appellātur "Paenula rubra" vel etiam "Rubra cuculla". Fābula agitur dē parvā puellā, quae semper paenulā vel cucullā / cucullō rubrō induēbātur. Ecce fabula illa, ecce rubra cuculla. Et nunc legāmus fābulam. Paenula rubra Erat ōlim parva puella quae semper in hortō lūdēbat et paenulam rubram in capite gerēbat. Hāc dē causā multī eam appellābant "Paenulam rubram" propter paenulam rubram quam gerēbat. Māter paenulae rubrae quōdam diē parābat cistam et in cistā pōnēbat cibōs. Quōs cibōs pōnēbat in cistā? Crustula dulcia, būtȳrum, lac, at aliōs cibōs. Cūr cibōs pōnēbat in cistā? Quia avia Paenulae rubrae, māter mātris eius, aegrōtābat. Avia Paenulae rubrae aegrōtābat, aegra erat et in lectō iacēbat. Māter igitur cistam parāvit et dīxit: "Fīlia mea, sūme hanc cistam et fer eam ad aviam! Et portā eam ad aviam tuam, quae tam aegra est et gaudēbit cibīs bonīs. Sed cavē, fīlia mea, nōlī viam relinquere! Nōlī sēmitam relinquere! Et nōlī colloquī cum hominibus ignōtīs, nōlī colloquī cum hominibus quōs nōn nōvistī!" Paenula igitur rubra, quae proba erat puella, per sēmitam ambulāre coepit. Ambulābat per sēmitam, ecce sēmita, via in silvā. Silva magna erat arborum plēna. Et Paenula rubra sōla erat cum cistā et aviam petēbat. "Ō, quam longa est via!" putābat Paenula rubra "Et ego fessa sum! Ambulāre difficile est." Dum Paenula rubra haec animō volvit, ecce lupus niger appropinquat. Paenula rubra timet lupum vidēns et, ō mīrum, lupus loquī incipit. Lupus loquitur! Haec sunt quae lupus Paenulae rubrae dīcit: "Salvē, parva puella. Quō īs?" Et Paenula rubra respondet: "Eō ad aviam meam quae aegra est eīque hanc cistam portō." et mōnstrat cistam lupō. Lupus respondet: "Ō, sed haec via longa est. Ecce via brevior. Ea via nōn tam longa est ut haec. Illā viā ī ad aviam tuam!" "Ō, grātiās!" respondet Paenula rubra. Sed lupus est bēstia improba, et falsa dīxit Paenulae rubrae. Nōn vērum, sed falsum est quod dīxit. Via quā ambulat Paenula rubra est longior quam via quā ambulat lupus. Viā brevī lupus ad domum aviae currit. Lupus domum aviae intrat et ecce avia aegra est et in lectō iacet. Statim lupus impetum facit in aviam eamque ēst! Lupus ēst aviam! Lupus vestēs aviae induit et in lectō iacet simulāns sē aviam, nōn lupum esse. Lupus simulat sē esse aviam Rubrae paenulae. Lupus simulat sē aviam esse et Paenula rubra, quae flōrēs collēgit et lentē ambulāvit in viā longiōrī (1), advenit. Iānuam pulsat. "Quis est?" interrogat lupus. "Paenula rubra sum" respondit illa "neptis tua. Adsum cum cibīs bonīs tibi." et Paenula rubra lectum appropinquat et vidēs (2) lu..., et vidēs (2) aviam. Dīcit: "Ō, avia, sed aurēs magnās habēs!" Lupus respondet: "Aurēs magnās habeō, quia tē audīre bene volō." et Paenula rubra iterum rogat, iterum dīcit: "Ō, avia mea, oculōs magnōs habēs!" Lupus dīcit: "Oculōs magnōs habeō, quia tē bene vidēre volō." Paenula rubra, quae paulum timet, dīcit: "Avia, sed dentēs magnōs habēs!" Et lupus impetum faciēns in Paenulam rubram dīcit: "Dentēs magnōs habeō, quia tē ēsse volō!" Lupus parvam puellam ēst. Iam in ventre lupī nōn modo avia, sed Paenula quoque inest. Sed forte fortūnā vēnātor probus, quī trāns domum trānsit, audit strepitum, audit strepitum māximum et videt lupum. Vēnātor lupum necat, is lupum occīdit (3). Et ex ventre lupī exeunt avia et Paenula ipsa. Quid putās dē hāc fābulā? Placetne tibi? Estne tibi nōta alia versiō huius fābulae? Scrībe opīniōnem tuam. Tē legere volō. Valē! (1) I would have expected here "longiōre" rather than "longiōrī". (2) I would have expected here "videt" rather than "vidēs". (3) Here, Irene says "occidit", but I think "occīdit" is the correct form: the hunter kills, he doesn't fall down.
@SaturaLanx11 ай бұрын
@@julianholton2223 papae, quam benigne!! Cum primum tempus suppeditabit adnotationes quas exarasti attente perlegam necnon pelliculae adiungam. Primo quidem obtutu te optime (me autem melius) fecisse video! Illud "vides" quod audivisti potius "videns" est, igitur bene congruit cum sententia. Alia vero quae monuisti menda mea fuerunt!
@julianholton222311 ай бұрын
@@SaturaLanx I noticed that my transcript has at least one error. Instead of "Ecce fabula illa", it should be "Ecce fābula illa". The other occurrences of "fābula" are spelled correctly.
@SaturaLanx11 ай бұрын
@@julianholton2223 gratias! In eo sum ut adnotationes pelliculae adiungam.
@SaturaLanx11 ай бұрын
Feci! Gratias ingentes tibi habeo, nam usui erunt plurimis spectatoribus.
@diegorodrigues132811 ай бұрын
Ferunt in Brasilia optimam viam discendi alias linguas esse per fabulas pueriles. Magnum ingenium tui, narrandi fabulas omnibus notas. Intellecto contextu, facilius est discere nova vocabula. Gratias Plurimas, Irene! Multum confers ut latinitas hodierna aetate colatur. Perveniant pelliculae similes. Pax et bonum.
@SaturaLanx11 ай бұрын
Quod inceptum probas gaudeo! Gratias pro benignitate, Didace.
@ManuelAlfredo-np7ou11 ай бұрын
Bravo!!!!🤗🤗🤗🤗🤗🤗🤗🤗🤗🤗 fabula mihi valde placuit.
@SaturaLanx11 ай бұрын
Gaudeo!
@catnhat111711 ай бұрын
Tua enim narratio mihi valde placet! Fabula nota et juvenalis de magno, malo lupo facilis mihi est Intellegere Latine.
@carlinberg11 ай бұрын
Valde iocosum est! :D
@bentoman11 ай бұрын
Cum parvo filio meo vidivi. Nostris magnis placuimus.
@SaturaLanx11 ай бұрын
Gaudeo!!
@DavidAmster11 ай бұрын
Fabula pelliculaque valde placent! :)
@francescostefanelli8705 күн бұрын
Hanc finem scio: Saxa venator posuit in ventre lupi; lupus siticulosus atque surgit et mergit in aqua ob ponderem gravem saxorum.
@SaturaLanx5 күн бұрын
Est quidem alius finis sat vulgatus! 🙂
@ricomcsuave634811 ай бұрын
Gratias magistra!! ❤ Haec fabula valde mihi placet!! =D Video quod "avia" (latine) -> "àvia" (catalane)!! =O =D
@SaturaLanx11 ай бұрын
Papae! Quam Latini estis!
@marcougenti3011 ай бұрын
Gratias tibi ago Irene, cras mei parvi discipuli Cucullam Rubram videbunt, audient... et scribent verbis suis!
@SaturaLanx11 ай бұрын
Maxime gaudeo!
@miguelbuchhalter6 ай бұрын
Mihi placet magnopere te audire.
@gerdfuss736211 ай бұрын
Rotkäpchen auf Latein. Paenula Rubra.....ca me placet!