Pax et Bonum! Sacerdos Franciscanus Polonus sum, Christophorus OFMConv. Gratias tibi ago. Acroamata tua mihi multum placent!
@litteraechristianae2 жыл бұрын
Bene venisti, pater. Oblectat me te hic versari! Pax et bonum!
@ivanradu25033 жыл бұрын
Laudetur Dominus noster! Ego quoque sacerdos catolicus sum, ritus graecus unitus cum Ecclesia Romana, agente in Daco-Romania sive hodierna Romania prope Bucharest. Vale in Christo!
@litteraechristianae3 жыл бұрын
Semper laudetur! Laetor te linguae latinae incumbere, cum ad dicionem Graecam pertineas. Exoptatus semper venis, Pater Ivan. Valeas in Domino!
@RareParts37693 ай бұрын
Semper laudetur
@zagorilterribile37933 жыл бұрын
Mihi quoque videtur ut palea vita mea, sicut et Sanctus Thomas dixit. Mirabile dictu, pater, quia vere necesse est studere linguae latinae ad Deum collaudandum! Tibi habeo semper magnam gratiam. Laudetur Jesus Christus. Ps.: non sum sacerdos, pater, sum tantum vir catholicus!
@litteraechristianae3 жыл бұрын
Disponamus quam optime tempus nostrum! Gratissimus mihi est commentarius tuus, care sodalis. Laudetur Iesus Christus.
@stephanus56443 жыл бұрын
Laudetur Jesus Christus! Et gratias tibi ago, Pater, hanc placitam pelliculam facienti! Ego nondum seminarista nec sacerdos sum, sed ad statum sacerdotii aspiro atque etiamnun peto seminarium ut studiis incumbam et institutio sacerdotalis mea hoc anno incipiat. Spero ut lingua Latina quam ferme quattor annos disco mihi prosit si ad seminarium vadam. Cura ut valeas!
@litteraechristianae3 жыл бұрын
Semper laudetur! Salve, Stephane! Te laudo quod consilium inivisti linguae latinae discendae et tuam vocationem curas diligenter. Certe tibi lingua latina proderit. Sit Deus tibi providus!
@MonahMongke Жыл бұрын
Deo Gratias❤❤❤❤❤
@piusmuwumuza Жыл бұрын
Gratias tibi ago.
@litteraechristianae Жыл бұрын
Libenter!
@paulmaupin75702 жыл бұрын
Velim si legas "Rerum Novarum". Gratias tibi ago. Me doces plurima cum peliculas tuas!
@litteraechristianae2 жыл бұрын
Bonum consilium! Neque eruditione neque doctrina carebat Leo XIII
@petruslonganus94063 жыл бұрын
Grātiās tibi agō, pater! Cum sim diaconus Ecclēsiae Orthodoxae, et celebrem missās officiumque et Sānctam Scrīptūram legam modo sclavonicā linguā, Lingua Aeterna mē potissimum dēlectat ac grātē tē auscultō. Est lingua commūnis omnium hērēditum veteris Eurōpae.
@litteraechristianae3 жыл бұрын
Gaudeo magnopere et te nobiscum conversari, et tibi linguam latinam, thesaurum nostrum communem - ut aiebas - cordi esse!
@meusisto2 жыл бұрын
Fortasse est lingua Graeca communis Orthodoxis, quamquam minore gradu quam in Occidente, nonne?
@peterlongan2 жыл бұрын
@@meusisto Vērē nesciō, sed mihi graeca vidētur magis graecīs apta, quam omnibus orthodoxīs, nam sunt aliquot linguae sacrae nōbīs praeter graeca, nempe sclavonica, vetus geōrgica.
@januario86373 жыл бұрын
In quo oppidum habitat in brasilia ?
@litteraechristianae3 жыл бұрын
Antequam ad exteram terram proficiscerer, domicilium meum intra dicionem Camporum erat, in provincia Fluminis Ianuarii.
@pedromedeiros32393 жыл бұрын
Domicillium Romae collocavit
@michaelangelusaiesu20373 жыл бұрын
Salue, Reuerendissime Sacerdos! Exstat opus quod omnia documenta de latinitate christiana habeat?
@litteraechristianae3 жыл бұрын
Salve, Michael! Nunquam vidi, neque credo exstare. Sed utilissimum erit nobis, si quis tale opus fecerit.
@joannescarolusrossi36052 жыл бұрын
Unde tantam tibi eoloquentiam, pater, comparasti? Quantum enim scio, vix lingua latina hodie in seminariis tradi solet neque loquendi consuetudinem, quae quondam floruit, amplius retineri sinunt.
@litteraechristianae2 жыл бұрын
Proh dolor ita est ut dixisti, Carole. Linguae latinae institutio in seminariis ita est corrupta ut aut omnino mortua aut semianimis hic illic iaceat. Hodie nonnulla verba latine proferre valeo quod te, Aluisium aliosque doctissimos viros attente considerare et imitari conatus sum.
@lucaslantz86642 жыл бұрын
Cur lingua latina quasi extincta est in ecclesia?
@litteraechristianae2 жыл бұрын
Multae sunt causae quibus linguae latinae usus in ecclesiasticis rebus opprimi videtur. Ipse Pius XI talem iacturam suo tempore ingravescentem querebatur. Nunc tamen temporis non paucae sunt scintillae quas undique exoriri et illucescere videmus.
@francescam30122 жыл бұрын
Quomodo possumus nos simplices fideles fovere et provehere linguae latinae usum in Ecclesia? Saepe, pro dolor, episcopi et superiores ipsi impedimenta ponunt sacerdotibus linguae latinae studiosis
@litteraechristianae2 жыл бұрын
Salve, Francisca! Oportet, mea quidem opinione, instrumenta didactica ita in promptu disponere ut sive sacerdotes sive sacrorum alumni talibus subsidiis quam facilime frui possint. Rete omnium gentium multum iam iuvat multumque iuvare poterit.
@francescam30122 жыл бұрын
@@litteraechristianae Et tua opera pretiosa est, libenter semper te audio. Gratias tibi ago plurimas !
@_padrepedro2 жыл бұрын
Absolve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vínculo delictorum
@litteraechristianae2 жыл бұрын
Requiescat in pace!
@GZArtur02 жыл бұрын
Ego sum seminarista ex República Dominicana
@litteraechristianae2 жыл бұрын
Optatus advenis, Arthure!
@gustavf.60672 жыл бұрын
Perpulchre recitas!
@litteraechristianae2 жыл бұрын
Benignē dīcis! Habeō grātiam!
@beatrizperezherrero89893 жыл бұрын
Necesse est non solum scientia, sed etiam usus.
@litteraechristianae3 жыл бұрын
Tecum sto!
@jankurowicki9353 Жыл бұрын
Putasne sacerdotibus hodiernis missam in novo ordine latine celebrandam esse?
@litteraechristianae Жыл бұрын
Procul dubio! Lingua latina est sermo liturgiae proprius. Utinam saltem nonnullas orationes latine pronuntiarent et Christifideles docerent!