1. O Fortuna, velut Luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem; egestatem, potestatem, dissolvit ut glaciem. Sors immanis et inanis, rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis; obumbrata et velata mihi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris. Sors salutis et virtutis mihi nunc contraria; est affectus et defectus semper in angaria. hac in hora sine mora cordae pulsum tangite! quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite! 2. Fortunae plango vulnera stillantibus ocellis, quod sua mihi munera subtrahit rebellis. verum est, quod legitur fronte capillata, sed plerumque sequitur Occasio calvata. In Fortunae solio sederam elatus, prosperitatis vario flore coronatus; quicquid enim florui felix et beatus nunc a summo corrui gloria privatus. Fortunae rota volvitur; descendo minoratus; alter in altum tollitur; nimis exaltatus rex sedet in vertice caveat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam.
@ketlhynjoice75395 жыл бұрын
Minha irmã de 1 ano e meio ficou hipnotizada, do início ao fim! Detalhe: ela não aguenta 30s das músicas comuns de hoje kkk muito bom!!!!
@DOXAESTUDOS2 жыл бұрын
Vocês são incríveis
@andrevieira39452 жыл бұрын
Bravo!
@roniacamposdesenvolvimento845210 ай бұрын
Belíssima apresentação!
@chocolateito562 жыл бұрын
Muchas gracias
@diogopittaquiropraxia4 жыл бұрын
Magnífico.
@OOlympus5 жыл бұрын
Adorei a forma como vocês cantaram "Fortunae plango..."