Рет қаралды 354
Psalm 36 in Latin, ecclesiastical pronunciation.
Pretty good Psalter:
raw.githubuser...
raw.githubuser...
Psalmus 36 [Clementine Vulgate]:
Psalmus ipsi David.
Noli æmulári in malignántibus:
neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Quóniam tamquam fœnum velóciter aréscent:
et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
Spera in Dómino, et fac bonitátem:
et inhábita terram, et pascéris in divítiis eius.
Delectáre in Dómino:
et dabit tibi petitiónes cordis tui.
Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo:
et ipse fáciet.
Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam: et iudícium tuum tamquam merídiem:
súbditus esto Dómino, et ora eum.
Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua:
in hómine faciénte iniustítias.
Désine ab ira, et derelínque furórem:
noli æmulári ut malignéris.
Quóniam qui malignántur, exterminabúntur:
sustinéntes autem Dóminum, ipsi hæreditábunt terram.
Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor:
et quǽres locum eius, et non invénies.
Mansuéti autem hæreditábunt terram:
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Observábit peccátor iustum:
et stridébit super eum déntibus suis.
Dóminus autem irridébit eum:
quóniam próspicit quod véniet dies eius.
Gládium evaginavérunt peccatóres:
intendérunt arcum suum,
Ut deíciant páuperem et ínopem:
ut trucídent rectos corde.
Gládius eórum intret in corda ipsórum:
et arcus eórum confringátur.
Mélius est módicum iusto,
super divítias peccatórum multas.
Quóniam bráchia peccatórum conteréntur:
confírmat autem iustos Dóminus.
Novit Dóminus dies immaculatórum:
et hæréditas eórum in ætérnum erit.
Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur:
quia peccatóres períbunt.
Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti:
deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
Mutuábitur peccátor, et non solvet:
iustus autem miserétur et tríbuet.
Quia benedicéntes ei hæreditábunt terram:
maledicéntes autem ei disperíbunt.
Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur:
et viam eius volet.
Cum cecíderit, non collidétur:
quia Dóminus suppónit manum suam.
Iúnior fui, étenim sénui:
et non vidi iustum derelíctum, nec semen eius quǽrens panem.
Tota die miserétur et cómmodat:
et semen illíus in benedictióne erit.
Declína a malo, et fac bonum:
et inhábita in sǽculum sǽculi.
Quia Dóminus amat iudícium, et non derelínquet sanctos suos:
in ætérnum conservabúntur.
Iniústi puniéntur:
et semen impiórum períbit.
Iusti autem hæreditábunt terram:
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Os iusti meditábitur sapiéntiam,
et lingua eius loquétur iudícium.
Lex Dei eius in corde ipsíus,
et non supplantabúntur gressus eius.
Consíderat peccátor iustum:
et quǽrit mortificáre eum.
Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius:
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
Exspécta Dóminum, et custódi viam eius: et exaltábit te ut hæreditáte cápias terram:
cum períerint peccatóres vidébis.
Vidi ímpium superexaltátum,
et elevátum sicut cedros Líbani.
Et transívi, et ecce non erat:
et quæsívi eum, et non est invéntus locus eius.
Custódi innocéntiam, et vide æquitátem:
quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
Iniústi autem disperíbunt simul:
relíquiæ impiórum interíbunt.
Salus autem iustórum a Dómino:
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos:
et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.